[1] Hic cum uterque me intueretur sesequead audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne metamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum,quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi.quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest,quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistaenominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias inconventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quisvellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hocinstitutum postea translatum ad philosophos nostros esset.

[2] Sed et illum, quem nominavi, etceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus aSocrate. is enim percontando atque interrogando elicere solebateorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae iirespondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum aposterioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavitinstituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent,sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra.sed eum qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam.apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quodquidem iam fit etiam in Academia. ubi enim is, qui audire vult, itadixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua orationecontra disputatur, ut facile intellegi possit eos, qui aliquid sibivideri dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire vellecontraria.

[3] Nos commodius agimus. non enim solumTorquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror,quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamencommodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quidquisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quodvelis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio,quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihilapprehendas, nusquam orationem rapidam coerceas. Omnis autem inquaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribereprimum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quosdisseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.

[4] Hoc positum in Phaedro a Platoneprobavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere.sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere,sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt,conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quonunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic scirequalis sit, nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorumdixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum?

[5] atqui haec patefactio quasi rerumopertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tuetiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem siveextremum sive ultimum definiebas id esse, quo omnia, quae rectefierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclarehoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opusfuisset, definisses aut quod esset natura adpetendum aut quodprodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem, nisimolestum est, quoniam tibi non omnino displicet definire et idfacis, cum vis, velim definias quid sit voluptas, de quo omnis haecquaestio est.

[6] Quis, quaeso, inquit, est, qui quidsit voluptas nesciat, aut qui, quo magis id intellegat,definitionem aliquam desideret? Me ipsum esse dicerem, inquam, nisimihi viderer habere bene cognitam voluptatem et satis firmeconceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurumnescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenteroportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegereinterdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic vocisubiciatur. Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, quifinem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id extremum, idultimum bonorum, id ipsum quid et quale sit, nesciat! Atqui,inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales, quiubique sunt, nesciunt. Quonam, inquit, modo? Quia voluptatem hancesse sentiunt omnes, quam sensus accipiens movetur et iucunditatequadam perfunditur.

[7] Quid ergo? istam voluptatem, inquit,Epicurus ignorat? Non semper, inquam; nam interdum nimis etiamnovit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubisit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione etaurium delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eonon dicuntur? Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non possimquem ad modum ea dicantur ostendere! Ego vero non dubito, inquam,quin facile possis, nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, quise unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorumnon puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro,repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo,sed populorum suffragio omnium nominati sunt.

[8] Verum hoc loco sumo verbis his eandemcerte vim voluptatis Epicurum nosse quam ceteros. omnes enimiucundum motum, quo sensus hilaretur. Graece *don®n, Latinevoluptatem vocant. Quid est igitur, inquit, quod requiras? Dicam,inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurumreprehensum velim. Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quidattuleris, quam te reprehenderim. Tenesne igitur, inquam,Hieronymus Rhodius quid dicat esse summum bonum, quo putet omniareferri oportere? Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.Quid? idem iste, inquam, de voluptate quid sentit?

[9] Negat esse eam, inquit, propter seexpetendam. Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere. Etquidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo ante docui,augendae voluptatis finis est doloris omnis amotio. Non dolere,inquam, istud quam vim habeat postea videro; aliam vero vimvoluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris,concedas necesse est. Atqui reperies, inquit, in hoc quidempertinacem; dici enim nihil potest verius. Estne, quaeso, inquam,sitienti in bibendo voluptas? Quis istud possit, inquit, negare?Eademne, quae restincta siti? Immo alio genere; restincta enimsitis stabilitatem voluptatis habet, inquit, illa autem voluptasipsius restinctionis in motu est. Cur igitur, inquam, res tamdissimiles eodem nomine appellas?

[10] Quid paulo ante, inquit, dixerimnonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, variari, nonaugeri voluptatem? Memini vero, inquam; sed tu istuc dixti beneLatine, parum plane. varietas enim Latinum verbum est, idqueproprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur inmulta disparia: varium poema, varia oratio, varii mores, variafortuna, voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur e multisdissimilibus rebus dissimilis efficientibus voluptates. eam sivarietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente teintellego; ista varietas quae sit non satis perspicio, quod ais,cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autemvescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum essein motu voluptatem, qui faciat varietatem voluptatum, sed nonaugeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appellesnescio.

[11] An potest, inquit ille, quicquamesse suavius quam nihil dolere? Immo sit sane nihil melius,inquam--nondum enim id quaero--, num propterea idem voluptas est,quod, ut ita dicam, indolentia? Plane idem, inquit, et maximaquidem, qua fieri nulla maior potest. Quid dubitas igitur, inquam,summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, idtenere unum, id tueri, id defendere?

[12] Quid enim necesse est, tamquammeretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutumconcilium adducere? invidiosum nomen est, infame, suspectum. itaquehoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicatEpicurus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum est--estautem dictum non parum saepe--, etsi satis clemens sum indisputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego,quid sit *don® Graece, Latine voluptas? utram tandem linguamnescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumqueEpicurei esse voluerunt? quod vestri quidem vel optime disputant,nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit, scire litteras.itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, utdictator esset, sic vos de pagis omnibus colligitis bonos illosquidem viros, sed certe non pereruditos.

[13] ergo illi intellegunt quidEpicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primumidem esse dico voluptatem, quod ille *don®n. et quidem saepequaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihilfuit, quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magisidem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas. huicverbo omnes, qui ubique sunt, qui Latine sciunt, duas ressubiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem iucunditatis incorpore. nam et ille apud Trabeam 'voluptatem animi nimiam'laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui 'omnibuslaetitiis laetum' esse se narrat. sed hoc interest, quod voluptasdicitur etiam in animo--vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sicdefiniunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bonofrui--, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore.

[14] in eo autem voluptas omnium Latineloquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquemmoveat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer inanimum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modointellegas inter illum, qui dicat: 'Tanta laetitia auctus sum, utnihil constet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorumalter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium:'Quamquam haec inter nos nuper notitia admodum est', qui neclaetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporisexpetitis voluptatibus, et eum, qui crucietur summis doloribus,esse eum, qui utroque careat.

[15] Satisne igitur videor vim verborumtenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? ettamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cumGraece, ut videor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui italoquatur, ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensionefit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento quiskoteinñw perhibetur, quia de natura nimis obscurememoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut nonintellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem,ut opinor, nec non vult, si possit, plane et aperte loqui, nec dere obscura, ut physici, aut artificiosa, ut mathematici, sed deillustri et facili et iam in vulgus pervagata loquitur. Quamquamnon negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat.e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae vis sit istiusverbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat.

[16] si enim idem dicit, quodHieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere,cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut illefacit, qui quid dicat intellegit? sin autem voluptatem putatadiungendam eam, quae sit in motu--sic enim appellat hanc dulcem:'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'--, quid tendit?cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hocest qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris etvoluptas idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate,sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbutisumus. quis enim est, qui non videat haec esse in natura rerumtria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertiumhoc, in quo nunc equidem sum, credo item vos, nec in dolore nec involuptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, quitorqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominuminteriectam non vides nec laetantium nec dolentium?

[17] Non prorsus, inquit, omnisque, quisine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse dico. Ergoin eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens,et eum, qui illud sitiens bibat? Tum ille: Finem, inquit,interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malledixeram hoc ipsum providens, dialecticas captiones. Rhetoriceigitur, inquam, nos mavis quam dialectice disputare? Quasi vero,inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorumsit. Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iamante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae,dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerenturrhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur voluntatituae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetoricaphilosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cumpopulariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.

[18] sed dum dialecticam, Torquate,contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid inquaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et rationeac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea,quae docere vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modoloquebamur. summum a vobis bonum voluptas dicitur. aperiendum estigitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur,non potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut enim eamvoluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciterac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent,appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quamut Omnes Danai atque Mycenenses. Attica pubes reliquique Graeci,qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomineappellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumqueprobaret, ut probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptateet duobus ultimis uteretur.

[19] multi enim et magni philosophihaec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usumcum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit adhonestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addiditvacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc,quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi veteresententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulisfinibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, necAristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponitnon dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere,voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui nein expetendis quidem rebus numeret voluptatem.

[20] duae sunt enim res quoque, ne tuverba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cumvoluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum--nam id facilius paterer--, sed etiam rem unam ex duabus facereconamini, quod fieri nullo modo potest. hic, qui utrumque probat,ambobus debuit uti, sicut facit re, neque tamen dividit verbis. cumenim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus,laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullumbonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hocdicit, ubi omnis eius est oratio de summo bono. in alio vero libro,in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oraculaedidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibiprofecto, Torquate, sunt--quis enim vestrum non edidicit EpicurikurÛaw dñjaw, id est quasi maxime ratas, quiagravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiataesententiae?--animadverte igitur rectene hanc sententiaminterpreter: '

[21] Si ea, quae sunt luxuriosisefficientia voluptatum, liberarent eos deorum et mortis et dolorismetu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus<quod reprehenderemus>, cum undique complerentur voluptatibusnec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id estautem malum.' Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro,inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est,cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum. At ille nonpertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sedquid sentiat, non videtis. Si alia sentit, inquam, alia loquitur,numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit.idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, sisapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat nonreprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant necmortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullamexceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent,a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, ceteracaverent?

[22] sed tamen nonne reprehenderes,Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, utpersequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, utais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primumita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem nontimentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex mensessatis sunt vitae, septimum Orco spondeo'. iam doloris medicamentailla Epicurea tamquam de narthecio proment: 'Si gravis, brevis; silongus, levis.' Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit,finitas cupiditates habere.

[23] quid ergo attinet dicere: 'Nihilhaberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hocest dicere: 'Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.' istomodo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severusluxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule,Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est,rectissime non putat. Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis,qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudiquepostridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, necoccidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniisegeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere.mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio,venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibusvinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildumsitulus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur,illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum;adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis,argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium--hos ergo asotos benequidem vivere aut beate numquam dixerim.

[24] ex quo efficitur, non ut voluptasne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille,qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat,Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quidsuavissimum esset--nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei nonsapiat palatus--, sed quia parvi id duceret. O lapathe, ut iactare,nec es satis cognitu' qui sis! In quo [cognitu] Laelius clamoressofòw ille so lebat Edere compellans gumias ex ordinenostros. praeclare Laelius, et recte sofñw, illudque vere: OPubli, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. Cenasti in vitanumquam bene, cum omnia in ista Consumis squilla atque acupenserecum decimano. is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negateum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non negatlibenter cenasse umquam Gallonium-- mentiretur enim--, sed bene.ita graviter et severe voluptatem secrevit a bono. ex quo illudefficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, noncontinuo bene.

[25] semper Laelius bene. quid bene?dicet Lucilius: 'cocto, condito', sed cedo caput cenae: 'sermonebono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam,ut animo quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negatumquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eoomne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. curigitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste;ille porro [male] prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur<bene>. nec lapathi suavitatem acupenseri Galloni Laeliusanteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, siin voluptate summum bonum poneret.

[26] Semovenda est igitur voluptas, nonsolum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter.possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id ne in cenaquidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur? 'Triagenera cupiditatum, naturales et necessariae, naturales et nonnecessariae, nec naturales nec necessariae.' primum divisitineleganter; duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est nondividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit,sic solent: 'Duo genera cupiditatum, naturales et inanes,naturalium duo, necessariae et non necessariae.' confecta resesset. vitiosum est enim in dividendo partem in generenumerare.

[27] sed hoc sane concedamus. contemnitenim disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos,modo recte sentiat. et quidem illud ipsum non nimium probo ettantum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. anpotest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus.quis est enim, in quo sit cupiditas, quin recte cupidus dicipossit? ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebitmodum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quaenon interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritatevitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus probo,elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatisnomen servet alio, ut eam, cum de avaritia, cum de intemperantia,cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.

[28] Sed haec quidem liberius ab eodicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tantiphilosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamenex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant,videtur amplexari saepe vehementius, in magnis interdum versaturangustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quodvoluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubierubuit--vis enim est permagna naturae--, confugit illuc, ut negetaccedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste nondolendi status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'denomine'. Quid, quod res alia tota est? 'Reperiam multos, velinnumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vosestis, quibus, quid velim, facile persuadeam.' quid ergo dubitamus,quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolorsit maximus? cur id non ita fit? 'Quia dolori non voluptascontraria est, sed doloris privatio.'

[29] Hoc vero non videre, maximoargumento esse voluptatem illam, qua sublata neget se intellegereomnino quid sit bonum--eam autem ita persequitur: quae palatopercipiatur, quae auribus; cetera addit, quae si appelles, honospraefandus sit--hoc igitur, quod solum bonum severus et gravisphilosophus novit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quodeam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolorecareamus.

[30] quam haec sunt contraria! hic sidefinire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si deniqueconsuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebrasincidisset. nunc vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatemappellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motuvoluptatem --sic enim has suaves et quasi dulces voluptatesappellat--interdum ita extenuat, ut M'. Curium putes loqui,interdum ita laudat, ut quid praeterea sit bonum neget se posse nesuspicari quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed acensore opprimenda est. non est enim vitium in oratione solum, sedetiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinitacupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, quiasoti esse velint, philosophi ante fiant.

[31] A primo, ut opinor, animantiumortu petitur origo summi boni. 'Simul atque natum animal est,gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem utmalum.' De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondumdepravata sint, ait optime iudicari. haec et tu ita posuisti, etverba vestra sunt. quam multa vitiosa! summum enim bonum et malumvagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an movente?quoniam, si dis placet, ab Epicuro loqui discimus. si stante, hocnatura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; si movente,quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas erit, quaepraetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modonatum a summa voluptate, quae est a te posita in non dolendo.

[32] Nec tamen argumentum hoc Epicurusa parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse speculanaturae, ut diceret ab iis duce natura hanc voluptatem expeti nihildolendi. nec enim haec movere potest appetitum animi, nec ullumhabet ictum, quo pellat animum, status hic non dolendi, itaque inhoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensumvoluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur, ut probet voluptatemnatura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad sealliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihildolere. qui igitur convenit ab alia voluptate dicere naturamproficisci, in alia summum bonum ponere?

[33] Bestiarum vero nullum iudiciumputo. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.ut bacillum aliud est inflexum et incurvatum de industria, aliudita natum, sic ferarum natura non est illa quidem depravata maladisciplina, sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, naturamovet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum sesalvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, se ipsum etomnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primisamplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt etin animo praecipua quaedam et in corpore, quae cum leviter agnovit,tum discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetatasperneturque contraria.

[34] in his primis naturalibus voluptasinsit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praetervoluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, nonintegritatem corporis, non valitudinem [corporis], summae mihividetur inscitiae. Atque ab isto capite fluere necesse est omnemrationem bonorum et malorum. Polemoni et iam ante Aristoteli eaprima visa sunt, quae paulo ante dixi. ergo nata est sententiaveterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerentsecundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis anatura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem,Diodorus vacuitatem doloris. * * his omnibus, quos dixi,consequentes fines sunt bonorum, Aristippo simplex voluptas,Stoicis consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id esthoneste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentiarerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essentsecundum naturam, reicientemque contraria.

[35] ita tres sunt fines experteshonestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneaditertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis,Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita indecore tota, id est in honestate; nam Pyrrho, Aristo, Erillus iamdiu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiisconvenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas,Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autemcum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam, quamAristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam,quam Hieronymus, <ne> fecisset idem, ut voluptatem illamAristippi in prima commendatione poneret.

[36] Nam quod ait sensibus ipsisiudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuitsensibus, quam nobis leges permittunt, <cum> privatarumlitium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod estnostri iudicii--in quo frustra iudices solent, cum sententiampronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuiteorum iudicii, nihilo magis hoc non addito illud est iudicatum--.quid iudicant sensus? dulce amarum, leve asperum, prope longe,stare movere, quadratum rotundum.

[37] aequam igitur pronuntiabitsententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerumscientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctisvirtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatumsatellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententiapronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci, non modo utsola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidemmodo, ut ad honestatem applicetur. de vacuitate doloris eademsententia erit.

[38] reicietur etiam Carneades, neculla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps authonestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiamatque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisihonestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil haberemomenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligendamodo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestateornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectionevitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, siperspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia.

[39] Huius ego nunc auctoritatemsequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentionesomnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest virtutisadiunctio, omnino a philosophia semovendas putabo, primum AristippiCyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quaemaxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere contemnentisistam vacuitatem doloris.

[40] hi non viderunt, ut ad cursumequum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duasres, ut ait Aristoteles, ad intellegendum et agendum, esse natumquasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidampecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animalortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius.

[41] Atque haec contra Aristippum, quieam voluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnesunam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, utdixi, vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingeniihumani significat ad unam hanc rem natum hominem, ut fruereturvoluptatibus. Nec vero audiendus Hieronymus, cui summum bonum estidem, quod vos interdum vel potius nimium saepe dicitis, nihildolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est adbene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cuinihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sedadeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem, utAristippus, sive non dolentem, ut hic, sed agendo aliquidconsiderandove quaeramus.

[42] quae possunt eadem contraCarneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret,protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. idautem eius modi est, ut additum ad virtutem auctoritatem videaturhabiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haecquaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quamunam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malocaret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non itaprobabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant,intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant ad virtutem,primum vilissimas res addunt, dein singulas potius, quam omnia,quae prima natura approbavisset, ea cum honestate coniungerent.

[43] Quae quod Aristoni et Pyrrhoniomnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime valere et gravissimeaegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contraeos desitum est disputari. dum enim in una virtute sic omnia essevoluerunt, ut eam rerum selectione expoliarent nec ei quicquam, autunde oriretur, darent, aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quamamplexabantur, sustulerunt. Erillus autem ad scientiam omniarevocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vitagubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; postenim Chrysippum <eum> non sane est disputatum. Restatisigitur vos; nam cum Academicis incerta luctatio est, qui nihilaffirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt,quodcumque veri simile videatur.

[44] cum Epicuro autem hoc plus estnegotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodqueet ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiaefuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet,maximam vim, populus cum illis facit. quos nisi redarguimus, omnisvirtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorumsententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuticum voluptate certatio. quam quidem certationem homo et acutus etdiligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boniin earum comparatione positum putat. ego autem existimo, sihonestum esse aliquid ostendero, quod sit ipsum vi sua propterseque expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit,breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua,Torquate, nisi memoria forte defecerit.

[45] Honestum igitur id intellegimus,quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiisfructibusve per se ipsum possit iure laudari. quod quale sit, nontam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquamaliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusquestudiis atque factis, qui permulta ob eam unam causam faciunt, quiadecet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturumemolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc unoplurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datammentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul agitantem et,ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videatet similitudines transferat et disiuncta coniungat et cumpraesentibus futura copulet omnemque complectatur vitaeconsequentis statum. eademque ratio fecit hominem hominumadpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, utprofectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et seimplicet primum civium, deinde omnium mortalium societate atque, utad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sedpatriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.

[46] et quoniam eadem naturacupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet,cum vacui curis etiam quid in caelo fiat scire avemus, his initiisinducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia,constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem,periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddamamplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendumaccommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam leviaducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens,semper invictum.

[47] atque his tribus generibushonestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine etaptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuiussimilitudine perspecta in formarum specie ac dignitate transitumest ad honestatem dictorum atque factorum. nam ex his tribuslaudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audetcuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam autfacere aut eloqui, quod parum virile videatur.

[48] Habes undique expletam etperfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor hisvirtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc setuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint quihonestate summum bonum metiantur. Si enim ad honestatem omniareferant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inanisonare-- his enim ipsis verbis utitur--neque intellegere nec videresub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia. ut enimconsuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est popularifama gloriosum. 'Quod', inquit, 'quamquam voluptatibus quibusdamest saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem.'

[49] Videsne quam sit magna dissensio?philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiamomnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit involuptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quodmultitudinis rumore laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepeiudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id amultitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile,non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia laudetur amultis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel siobmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile.itaque idem natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio locoid, quod a te etiam paulo ante dictum est, non posse iucunde vivinisi etiam honeste.

[50] quid nunc 'honeste' dicit? idemne,quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi honestevivatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse<se> vivere? quid turpius quam sapientis vitam exinsipientium sermone pendere? quid ergo hoc loco intellegithonestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iurelaudari. nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae possite macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat,ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod popularesit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquamaliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se suavi, sua natura, sua sponte laudabile.

[51] Itaque, Torquate, cum diceresclamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienteret iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta visinerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur hisverbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, utnos intuens quasi testificarere laudari honestatem et iustitiamaliquando ab Epicuro. quam te decebat iis verbis uti, quibus siphilosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorumenim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro,sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimisingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt.

[52] 'Oculorum', inquit Plato, 'est innobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illaardentis amores excitaret sui!' Cur tandem? an quod ita callidaest, ut optime possit architectari voluptates? Cur iustitialaudatur? aut unde est hoc contritum vetustate proverbium: 'quicumin tenebris'? hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibusfactis re, non teste moveamur.

[53] sunt enim levia et perinfirma,quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tumetiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu neafficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animofingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se crucietomniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem,acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modoocculte, sine teste, sine ullo conscio fallat.

[54] an tu me de L. Tubulo putasdicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, itaaperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P.Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea requaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn.Caepioni. profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus;erat enim res aperta. Non igitur de improbo, sed <de> callidoimprobo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantinoinfitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum qui animiconscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii.is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut seindicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe facto videatur.quid est enim aliud esse versutum?

[55] memini me adesse P. Sextilio Rufo,cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio Gallo,cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnishereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum negabat.poterat autem inpune; quis enim redargueret? nemo nostrum credebat,eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset, quam illum,qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiamse in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisialiter amicis videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sedmulti amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quamposset ad eam lege Voconia pervenire. tenuit permagnam Sextiliushereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honestaet recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummumnullum attigisset. num igitur eum postea censes anxio animo autsollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives obeamque rem laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo noncontra leges, sed etiam legibus partam. quae quidem vel cumpericulo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum etmagnarum voluptatum.

[56] ut igitur illis, qui, recta ethonesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepepericula decoris honestatisque causa, sic vestris, qui omniavoluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnasvoluptates. si magna res, magna hereditas agetur, cum pecuniavoluptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro vestro faciendum,si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni magna gloriaproposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque quantumadiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suumreferebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno aliquoemolumento commotus cicuta, si opus erit, dimicabit.

[57] occultum facinus esse potuerit,gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructusad mortem contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem. quemquidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis,cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem. Sedfinge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verumetiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suobono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia esthabenda; esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune. quammulta vero iniuste fieri possunt, quae nemo possitreprehendere!

[58] si te amicus tuus moriensrogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam idscripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut SextusPeducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem ethumanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium viroptimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio,equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eiquenihil opinanti viri mandatum euit hereditatemque reddidit. sed egoex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eomaiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrumcommodum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis, tamen eafaciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi,plusque rectam naturam quam rationem pravam valere.

[59] si scieris, inquit Carneades,aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem supeream assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbefeceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enimte quis coarguere possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim,nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omniahaec ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri;deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris suntdicta a Laelio.

[60] Transfer idem ad modestiam veltemperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens.satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat?an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comiteturinfamia? Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis proeliumineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardoreatque impetu concitati? utrum tandem censes, Torquate, Imperiosumillum, si nostra verba audiret, tuamne de se orationem libentiusauditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse suacausa omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? si vero idetiam explanare velles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisivoluptatis causa, quo modo eum tandem laturum fuisse existimas?

[61] esto, fecerit, si ita vis,Torquatus propter suas utilitates-- malo enim dicere quamvoluptates, in tanto praesertim viro--, num etiam eius collega P.Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat et equoadmisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibussuis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestimesse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quamEpicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisiesset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suofilius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens consulcecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimamrei publicae praebuisset.

[62] Contineo me ab exemplis. Graecishoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor;ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut sevirtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et,ut Aulus Varius, qui est habitus iudex durior, dicere consessorisolebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: 'Aut hoc testiumsatis est, aut nescio, quid satis sit,' sic a me satis datum esttestium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis,voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullaeconsulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses, fortissimum virum,qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatumfuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potiusquam ipsis nobis consuluerimus.

[63] At quam pulchre dicere videbare,cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et maximisvoluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autemcruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec speratavoluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illobeatior; deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonumvoluptatem! Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminissetu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita possetinveniri voluptas, qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum eteius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, utilla plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita nontimidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus.

[64] cupiditates non Epicuri divisionefiniebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem valitudinis:utebatur iis exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriensveniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus adconcoquendum, vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illaadhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere quid sitbonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret ettamen medicis plus quam philosophis uteretur. color egregius,integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatumomnium varietate.

[65] hunc vos beatum; ratio quidemvestra sic cogit. at ego quem huic anteponam non audeo dicere;dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulumanteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactuspraeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginemrevertisset, tum ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamatvirtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella magnagesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illasuperiora tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimumcasum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobismiserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comitelevitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia suntbeati.

[66] stuprata per vim Lucretia a regisfilio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duceet auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusquemulieris memoriam primo anno et vir et pater eius consul estfactus. tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo annopost libertatem receptam virginem filiam sua manu occidit potius,quam ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat summo <ne>imperio, dederetur.

[67] Aut haec tibi, Torquate, suntvituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autempatrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testesullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nosex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vitaconsumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audirenon possent, sic in vestris disputationibus historia muta est.numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem,Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorumomnium philosophorum. nunc vero, quoniam haec nos etiam tractarecoepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quoset quantos viros!

[68] nonne melius est de his aliquidquam tantis voluminibus de Themista loqui? sint ista Graecorum;quamquam ab iis philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus;sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis. PugnantStoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisiquod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimumtribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedambona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enimde virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multasunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de quibus ab Epicurosaepissime dicitur.

[69] non potes ergo ista tueri,Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studiaperspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthessane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant,secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimovestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutesut ancillulas, quae nihil aliud agerent, nullum suum officiumducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad auremadmonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quidfaceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, equo oriretur aliquis dolor. 'Nos quidem Virtutes sic natae sumus,ut tibi serviremus, aliud negotii nihil habemus.'

[70] At negat Epicurus--hoc enimvestrum lumen est-- quemquam, qui honeste non vivat, iucunde possevivere. quasi ego id curem, quid ille aiat aut neget. illud quaero,quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sitdicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius Postumius, cur omniumhorum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, utante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatuisint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cummedicinam pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebusdetractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.

[71] Non igitur potestis voluptateomnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonusac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se abiniuria. nosti, credo, illud: 'Nemo pius est, qui pietatem--'; caveputes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, etcerte, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sivecelare poterit, sive opibus magnis quicquid fecerit optinere,certeque malet existimari bonus vir, ut non sit, quam esse, ut nonputetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitiasimulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo utnostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantemopinionem aucupemur.

[72] Quae dici eadem de ceterisvirtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptatetamquam in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere eundemillum Torquatum?--delector enim, quamquam te non possum, ut ais,corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine. ethercule mihi vir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus,versatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fueriterga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire necesse estutrumque vestrum. quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberigratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihiamicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omniumrecte facere. si id dicis, vicimus. id enim volumus, idcontendimus, ut officii fructus sit ipsum officium.

[73] hoc ille tuus non vult omnibusqueex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. sivoluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et exeius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam aliam obcausam, nisi quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem nonputo. iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbotemperantia poenae aut infamiae metu coercebuntur, non sanctitatesua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non seproripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate autlicentia? Quid?

[74] illud, Torquate, quale tandemvidetur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas,quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conarisvelis, quid optimum denique in vita iudices non audere in conventudicere? quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et incontionem ascenderis--est enim tibi edicendum quae sis observaturusin iure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid demaioribus tuis et de te ipso dices more maiorum--, quid merearisigitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causafacturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa?'An me', inquis, 'tam amentem putas, ut apud imperitos isto modoloquar?' At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dicin senatu. numquam facies. cur, nisi quod turpis oratio est? meneergo et Triarium dignos existimas, apud quos turpiter loquare?

[75] Verum esto: verbum ipsumvoluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hocenim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatisvoluptatem. rem videlicet difficilem et obscuram! individua cumdicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse,intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est, a nobisintellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo quidsit voluptas scire--est enim iucundus motus in sensu--, sed etiamquid eam tu velis esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi,et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tumaliam quandam summam voluptatem, quo addi nihil possit; eam tumadesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas. sit sane istavoluptas.

[76] dic in quovis conventu te omniafacere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste diciputas, dic te omnia et in isto magistratu et in omni vitautilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihildenique nisi tua causa: quem clamorem contionis aut quam spemconsulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas? eamnerationem igitur sequere, qua tecum ipse et cum tuis utare,profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quaePeripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt iniudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem,recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia periculapro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos baronesstupemus, tu videlicet tecum ipse rides.

[77] nam inter ista tam magnifica verbatamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa,quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes,inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidemstabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem. Vide igitur nenon debeas verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi,si incessum fingeres, quo gravior viderere, non esses tui similis;verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, utvestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem,ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide,quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae verae videntur opiniones,quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu,quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint,ne id non pudeat sentire, quod pudeat dicere.

[78] Amicitiae vero locus ubi essepotest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propteripsum? quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisivelle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihilredundet? 'Prodest', inquit, 'mihi eo esse animo.' Immo viderifortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris,nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta utilitatis rationeeffici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. 'Atenim sequor utilitatem.' Manebit ergo amicitia tam diu, quam diusequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet, tolleteadem.

[79] sed quid ages tandem, si utilitasab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae istaamicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitiastatueris utilitatis causa expetenda vides. 'Ne in odium veniam, siamicum destitero tueri.' Primum cur ista res digna odio est, nisiquod est turpis? quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinquesamicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis.Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae reifamiliaris erunt faciendae, labores suscipiendi, adeundum vitaepericulum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemquenatum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabispro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit tyranno? aut, Pyladescum sis, dices te esse Orestem, ut moriare pro amico? aut, si essesOrestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares,quo minus ambo una necaremini non precarere?

[80] Faceres tu quidem, Torquate, haecomnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum, quod tepraetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeriturautem quid naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae.ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas,funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, incaelum efferat laudibus. At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenioeius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista inGraecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, aquibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendisfuerit, tamen, si haec vera sunt--nihil enim affirmo--, non satisacutus fuit.

[81] At multis se probavit. Et quidemiure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimoniummultitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia velin ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem,quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodiesunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et gravesnec voluptate, sed officio consilia moderantes, hoc videtur maiorvis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam, uteorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimanturmelius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quamdicere.

[82] Sed haec nihil sane ad rem; illavideamus, quae a te de amicitia dicta sunt. e quibus unum mihividebar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptatenon posse divelli ob eamque rem colendam esse, quod,<quoniam> sine ea tuto et sine metu vivi non posset, neiucunde quidem posset. satis est ad hoc responsum. Attulisti aliudhumanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quodsciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem ususaccessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis.hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, quod dant.mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse rectefieri dicunt nulla expectata nec quaesita voluptate.

[83] Posuisti etiam dicere alios foedusquoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in seipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse etsaepe esse factum et ad voluptates percipiendas maxime pertinere.hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem,modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an vero, sifructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, sinulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua,ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulasamicis anteponamus?

[84] Licet hic rursus ea commemores,quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. nonquaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi etsententiae suae dicere. 'Utilitatis causa amicitia est quaesita.'Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam situa sint Puteolis granaria? collige omnia, quae soletis:'Praesidium amicorum.' Satis est tibi in te, satis in legibus,satis in mediocribus amicitiis praesidii. iam contemni non poteris.odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res ab Epicuropraecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatemutens etiam sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentiapraeclare tuebere et munies.

[85] 'At quicum ioca seria, ut dicitur,quicum arcana, quicum occulta omnia?' Tecum optime, deinde etiamcum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna; quid adutilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritatemetiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summasfamiliaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igituripsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus. Sed inrebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et conclusoneque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si advoluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnoperedicendum. ac tamen, ne cui loco non videatur esse responsum, paucaetiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam.

[86] quoniam igitur omnis summaphilosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetenteshomines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii inalio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam omnem indolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. atquehoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, idoportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti vitabeata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibiillud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit?qui autem diffidet perpetuitati bonorum suorum, timeat necesse est,ne aliquando amissis illis sit miser. beatus autem esse inmaximarum rerum timore nemo potest.

[87] nemo igitur esse beatus potest.neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beatadici solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atqueabsoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; quienim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cumsuscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illaeffectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempusaetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. Atenim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatemquidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minoremvoluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sitsempiterna.

[88] haec dicuntur inconstantissime.cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito temporeaetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. quibonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitamperfectione virtutis; negat enim summo bono afferre incrementumdiem. qui autem voluptate vitam effici beatam putabit, qui sibi isconveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur nedolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatemnon optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semperdeum appellet Epicurus beatum et aeternum? dempta enim aeternitatenihilo beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo bonofruitur, id est voluptate. 'At enim hic etiam dolore.' At eumnihili facit; ait enim se, si uratur, 'Quam hoc suave!'dicturum.

[89] qua igitur re ab deo vincitur, siaeternitate non vincitur? in qua quid est boni praeter summamvoluptatem, et eam sempiternam? quid ergo attinet gloriose loqui,nisi constanter loquare? In voluptate corporis--addam, si vis,'animi', dum ea ipsa, ut vultis, sit e corpore--situm est viverebeate. Quid? istam voluptatem perpetuam quis potest praestaresapienti? nam quibus rebus efficiuntur voluptates, eae non sunt inpotestate sapientis. non enim in ipsa sapientia positum est beatumesse, sed in iis rebus, quas sapientia comparat ad voluptatem.totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est. itafit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguamintervenire sapienti.

[90] Age, inquies, ista parva sunt.Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabilesesse docuit. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter seseipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimisescis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebusexquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquaminteresse ad beate vivendum quali uteretur victu, concederem,laudarem etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatemnullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem,potionis sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit utGallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quodsentiat, dicere existimo.

[91] naturales divitias dixit parabilesesse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatemtanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur exvilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor nonhabere, sed ne palatum quidem. qui enim voluptatem ipsamcontemnunt, iis licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia sensu, nonratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sintsuavissima.

[92] Verum esto; consequatur summasvoluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sitvoluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitosscribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platonegraviter vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis,comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormentasunt, ut in iis beata vita, si modo dolor summum malum est, essenon possit. ipse enim Metrodorus, paene alter Epicurus, beatum essedescribit his fere verbis: 'cum corpus bene constitutum sit et sitexploratum ita futurum.' an id exploratum cuiquam potest esse, quomodo se hoc habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed advesperum? dolor ergo, id est summum malum, metuetur semper, etiamsinon aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare inbeata vita summi mali metus?

[93] Traditur, inquit, ab Epicuro rationeglegendi doloris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neglegi.sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est.Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim?summus dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses!nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quisistum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atquehumanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum,confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe etplane diu. quos ille, di inmortales, cum omnes artus ardereviderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summumid malum non erat, tantum modo laboriosus videbatur; at miser, siin flagitiosa et vitiosa vita afflueret voluptatibus.

[94] Quod autem magnum dolorem brevem,longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. videoenim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum aliatoleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatemipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt acpaene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob remturpe putandum est, non dico dolere--nam id quidem est interdumnecesse--, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare,Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebilesvoces refert. Huic Epicurus praecentet, si potest, cui <e>viperino morsu venae viscerum Veneno inbutae taetros cruciatuscient! Sic Epicurus: 'Philocteta, st! brevis dolor.' At iam decimumannum in spelunca iacet. 'Si longus, levis; dat enim intervalla etrelaxat.'

[95] Primum non saepe, deinde quae estista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est etfuturi atque inpendentis torquet timor? 'Moriatur', inquit.Fortasse id optimum, sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? sienim ita est, vide ne facinus facias, cum mori suadeas. potius ergoilla dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi,succumbere. nam ista vestra: 'Si gravis, brevis; si longus, levis'dictata sunt. virtutis, magnitudinis animi, patientiae,fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.

[96] Audi, ne longe abeam, moriens quiddicat Epicurus, ut intellegas facta eius cum dictis discrepare:'Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, 'vitae beatumet eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem aderantvesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem possetaccedere.' Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliternon potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit, 'tamen cumhis omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationuminventorumque nostrorum. sed tu, ut dignum est tua erga me etphilosophiam voluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodoritueare liberos.'

[97] non ego iam Epaminondae, nonLeonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicissetLacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari sevideret, ut primum dispexit, quaesivit salvusne esset clipeus. cumsalvum esse flentes sui respondissent, rogavit essentne fusihostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam,qua erat transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitiaet in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, sein Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum essetproposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus.praeclarae mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suislectulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo.<beatus> sibi videtur esse moriens. magna laus.'Compensabatur', inquit, 'cum summis doloribus laetitia.'

[98] Audio equidem philosophi vocem,Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, sivera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, sivera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes. nihil enim iamhabes, quod ad corpus referas; est autem a te semper dictum necgaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. 'Praeteritis',inquit, 'gaudeo.' Quibusnam praeteritis? si ad corpuspertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istisdoloribus, non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin autemad animum, falsum est, quod negas animi ullum esse gaudium, quodnon referatur ad corpus. cur deinde Metrodori liberos commendas?quid <in> isto egregio tuo officio et tanta fide--sic enimexistimo--ad corpus refers?

[99] Huc et illuc, Torquate, vosversetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab Epicurocongruens et conveniens decretis eius reperietis. ita redarguituripse a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius acmoribus. nam ista commendatio puerorum, memoria et caritasamicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatioindicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatamvoluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enimtestimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esseoptabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?

[100] Sed ut epistulam laudandamarbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum,quamquam ea cum summa eius philosophia nullo modo congruebat, siceiusdem testamentum non solum <a> philosophi gravitate, sedetiam ab ipsius sententia iudico discrepare. scripsit enim etmultis saepe verbis et breviter arteque in eo libro, quem modonominavi, mortem nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum sit,id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad nospertinere omnino. hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. namquod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, ideius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum.

[101] sed tamen intellego quid velit.quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensusomnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineatad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat utAmynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dentquod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis menseGamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorumepulas, qui una secum philosophati sint, ut et sui et Metrodorimemoria colatur.

[102] haec ego non possum dicere nonesse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo,physici praesertim, quem se ille esse vult, putare ullum essecuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, quisemel fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisimulta annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, undeprofecta sint, fiat ad unum tempus reversio. nullus est igiturcuiusquam dies natalis. 'At habetur!' Et ego id scilicet nesciebam!Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento cavebitis, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nospertinere? haec non erant eius, qui innumerabilis mundosinfinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas,mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam,hunc appello, quem ille unum secutus est.

[103] quodsi dies notandus fuit,eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Nonpotuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. [et] Isto modo,ne si avia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, nondoctorum hominum, velle post mortem epulis celebrari memoriam suinominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantamhominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico-- nihil opus estlitibus--; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diemnatalem, quam illius testamento cavere ut ageretur.

[104] Sed ut ad propositum--de doloreenim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus--, nunc totumillud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum, cum in eoest, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et estaliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor. Iam illudquale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, malameminisse non oportere? primum in nostrane potestate est, quidmeminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis aliusartem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, 'mallem. Nammemini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo.'

[105] Magno hic ingenio, sed res setamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetarememinisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, siimperes quod facere non possim. quid, si etiam iucunda memoria estpraeteritorum malorum? ut proverbia non nulla veriora sint quamvestra dogmata. vulgo enim dicitur: 'Iucundi acti labores', necmale Euripides-- concludam, si potero, Latine; Graecum enim huncversum nostis omnes--: 'Suavis laborum est praeteritorum memoria.'Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur,qualibus Caius Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in paludedemersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem etplane probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque adexitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atquefacta ipsius oblivione obruentur.

[106] sed vobis voluptatumperceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corporeperceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animivoluptates esse e corporis societate. corporis autem voluptas sietiam praeterita delectat, non intellego, cur AristotelesSardanapalli epigramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriaeglorietur se omnis secum libidinum voluptates abstulisse. Quod enimne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dumfruebatur, quo modo id potuit mortuo permanere? effluit igiturvoluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquitcausam paenitendi quam recordandi. itaque beatior Africanus cumpatria illo modo loquens: 'Desine, Roma, tuos hostes' reliquaquepraeclare: 'Nam tibi moenimenta mei peperere labores.' Laboribushic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad earevocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totushaeres in corpore.

[107] Illud autem ipsum qui optineripotest, quod dicitis, omnis animi et voluptates et dolores adcorporis voluptates ac dolores pertinere? nihilne te delectatumquam --video, quicum loquar--, te igitur, Torquate, ipsum per senihil delectat? omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsamvirtutum, de quibus ante dictum est, haec leviora ponam: poema,orationem cum aut scribis aut legis, cum omnium factorum, cumregionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi,venatio, villa Luculli--nam si 'tuam' dicerem, latebram haberes; adcorpus diceres pertinere--, sed ea, quae dixi, ad corpusne refers?an est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimusfueris, si in eo perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri, autdeserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.

[108] Quod vero a te disputatum estmaiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia triumtemporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solumsentiantur, qui id probari potest, ut is, qui propter me aliquidgaudeat, plus quam ego ipse gaudeat? [animo voluptas oritur proptervoluptatem corporis, et maior est animi voluptas quam corporis. itafit, ut gratulator laetior sit quam is, cui gratulatur.] Sed dumefficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo voluptatespercipiat omnibusque partibus maiores quam corpore, quid occurratnon videtis. animi enim quoque dolores percipiet omnibus partibusmaiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quemvos beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatemdoloremque referetis, efficietis umquam.

[109] Quare aliud aliquod, Torquate,hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiisconcedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, sietiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partimindulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile<ut> appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem?partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetumquodam modo civitatis imitantur;

[110] videmus in quodam volucriumgenere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multisetiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptatehumanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtusnisi voluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceterisanimantibus plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum essedicemus?

[111] Nos vero, siquidem in voluptatesunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terrafundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus,nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo laborequaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominisidem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento inoptimis artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorumstudiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem nisiad voluptatem conquiruntur?

[112] ut, si Xerxes, cum tantisclassibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellespontoiuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra navigavisset, si,cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaererettantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymettovoluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nossapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibusinstructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem,classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terrammente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemustanta molitum.

[113] ad altiora quaedam etmagnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animisolum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in tequidem infinita, inest coniectura consequentium non multum adivinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest adhumanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendislaboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisquecontemptio--ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsasensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, noncomites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.

[114] Quid? si in ipso corpore multavoluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas,pulchritudo, quid tandem in animis censes? in quibus doctissimiilli veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt. Quodsiesset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maximain voluptate nullo intervallo interiecto dies noctesque versari,cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis estautem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse ingenere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haecverecundius, illi fortasse constantius.

[115] sed lustremus animo non hasmaximas artis, quibus qui carebant inertes a maioribusnominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum,Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim advoluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi proponet adformarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? quaeautem est alia causa erroris tanti tam longe lateque diffusi, nisiquod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit, non cum eaparte animi, <in> qua inest ratio atque consilium, sed cumcupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat? Quaeroenim de te, si sunt di, ut vos etiam putatis, qui possint essebeati, cum voluptates corpore percipere non possint, aut, si sineeo genere voluptatis beati sint, cur similem animi usum in sapienteesse nolitis.

[116] Lege laudationes, Torquate, noneorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, nonAristidi aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, legenostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis italaudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum diceretur.non elogia monimentorum id significant, velut hoc ad portam: 'Huncunum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuissevirum.'

[117] Idne consensisse de Calatinoplurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse, quodpraestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iisadolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suiscommodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturosarbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omniumconsequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia,quae sunt vincla concordiae. nec enim, cum tua causa cui commodes,beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberividetur ei, qui sua causa commodaverit. maximas vero virtutesiacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiamturpitudines plurimae, quae, nisi honestas natura plurimum valeat,cur non cadant in sapientem non est facile defendere.

[118] Ac ne plura complectar--suntenim innumerabilia--, bene laudata virtus voluptatis aditusintercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tuteintrospice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractanspercontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea,quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sinedolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sedfieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibusoptime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, velHerculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores nonfugiendos tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deonominaverunt.

[119] elicerem ex te cogeremque, utresponderes, nisi vererer ne Herculem ipsum ea, quae pro salutegentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam,et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores.Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimosviros, tum homines doctissimos. Recte, inquit, intellegis. Agesane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensionenostra iudicare. Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re;tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos vexat. Tum Triarius:Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt inpromptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis,quos dicis, instructum videro. Quae cum essent dicta, finem fecimuset ambulandi et disputandi.